utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620541

Charter
Charter Number: 05620541
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1264 - 1318
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Petrus filius et heres domini Petri de Scoteney militis salutem in domino Noverit universitas vestra me pro amore Dei et pro salute anime mee antecessorum et heredum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui ecclesie sancte Marie de Alvingham in puram liberam et perpetuam elemosinam omnes terras et tenementa redditus et possessiones cum pertinentiis suis quascumque tenent de feodo meo in villis de Alvingham Cokerington et Steinton iuxta Yreford simul cum advocationibus ecclesiarum sancti Leonardi de Cokerington et tertie partis ecclesie beate Marie in Alvingham et duarum partium ecclesie sancti Andree de Steintona predicta cum omnibus suis pertinentiis Hec omnia concessi prefatis priori et conventui et successoribus suis et ecclesie sancte Marie de Alvingham predicte et confirmavi sicut aliqua elemosina liberius concedi potest seu confirmari Et ego predictus Petrus de Scoteney et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictis priori et conventui et successoribus suis et ecclesie sue predicte omnia predicta tenementa redditus et possessiones cum suis pertinentiis simul cum advocationibus ecclesiarum predictarum sicut puram liberam et perpetuam elemosinam nostram erga regem et dominos quoscumque contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium hanc cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus dominis Roberto le Chaumberlein Henrico de Bayus Roberto tunc vicecomite Linc et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter