utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620543

Charter 05620543
Charter Number: 05620543
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1317
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens littere pervenerint Beatrix priorissa de Lekeburn et eiusdem loci conventus salutem in domino Noveritis nos in festo sancti Bartholomei apostoli anno domini mcccxvij ad plenum recepisse et habuisse de priore et conventu de Al et sanctimonialibus eiusdem loci redditum annuum quem nobis reddere debebant pro molendino tofto marisco et crofto et aliis tenementis ad dictum molendinum spectantibus quod vocatur Luthenamilne in villa et territorio de Cok iacentibus pro toto tempore elapso et pro lxx et duobus annis proximis futuris a die confectionis presentium continue subsequentibus de quo quidem redditu fatemur nos pro nobis et successoribus nostris nobis fuisse et esse satisfactum per manus fratris Willelmi prioris de Al ita quod nec nos nec successores nostri nec aliquis alius nomine nostro nec per nos quicquam iuris vel clamii de cetero in dicto redditu annuo durante tempore predicto habere vel exigere poterimus vel vendicare presumamus vel eius parte In huius rei testimonium sigillum nostrum commune presentibus duximus apponendum Dat apud Lekeburn in festo et anno superius memoratis in presentia Henrici de Lekeburn militis I de Somercotes Ricardi de Scupholm domini Willelmi de Gouteby capellani sanctimonialium de Lekeburn et Ade de Grimoldeby tunc servientis earundem et aliorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter