utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620544

Charter 05620544
Charter Number: 05620544
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1300 - 1350
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit universi presens scriptum visuris vel audituris quod cum mota esset controversia in curia Cristianitatis inter priorem et conventum de Al nomine ecclesiarum parochialium sancte Marie et sancti Leonardi de Cok quas in usus proprios optinent petentes ex parte una et Ricardum filium domini Stephani le Waleys defendentem ex altera super decima bosci dicti Ricardi in Cok in hunc modum inter eos lis predictam conquevit videlicet quod predictus Ricardus pro se et heredibus suis vel assignatis dictis priori et conventui et eorum successoribus concessit remisit et omnino quietum clamavit inperpetuum totum ius et clamium quod habet habebit habuit seu habere poterit in servitio et annuo redditu quod tenent dicti prior et conventus in Cok cum pertinentiis totius tenementi de terris que quondam fuerunt Galfridi Purgun et Willelmi dicti cantatoris de feodo dicti Ricardi in eadem ita quidem quod dictus Ricardus et heredes vel assignati sui in predicto servitio et annuo redditu de predicto tenemento cum pertinentiis exeunte quicquid iuris vel clamii ratione domini vel alia qualibet erga predictos priorem et conventum et eorum successores de cetero exigere vel vendicare nullatenus possint inperpetuum pro remissione decimi bosci predicti Ricardi versus eundem Ricardum per eos dudum petite quam eidem Ricardo fecerunt religiosi predicti ut patet in parte scripti huius indentata Preterea dictus Ricardus concessit remisit ex omnino pro se et heredibus suis vel assignatis quietum clamasse predictis priori et conventui de Al et eorum successoribus inperpetuum annuum redditum duodecim denariorum quem eidem Ricardo solvere solebant pro quodam situ molendini in Cok quod de eodem Ricardo tenuerunt pro annuo redditu sex solidorum eidem pro solvendorum ita quidem quod predicti prior et conventus et eorum successores tantummodo quinque solidos pro predicto situ molendini dicto Ricardo et heredibus vel assignatis amodo solvere annuatim teneantur inperpetuum In cuius rei testimonium predicti prior et conventus parti penes dictum Ricardum remanenti sigillum capituli sui apposuerunt et predictus Ricardus parti penes dictos religiosos remanenti sigillum suum apposuit Hiis testibus dominis Roberto de Brakenbrige Petro de Lekeburn Roberto de Schadworth militibus Willelmo de Cok Alano de Raytheby Iohanne filio Roberti de Ierdeburg Iohanne filio Willelmi de Somercotes et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter