utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620546

Charter Number: 05620546
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1345 - 1346
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus filius Henrici le Vavasur militis salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et uxoris mee antecessorum et heredum meorum concessisse et confirmasse et per hoc presens scriptum indentatum remississe priori et conventui de Alvyngham et successoribus suis omnia terras et tenementa que de feodo meo tenent in villa et territorio de Cokeryngt et Alvyngham habenda et tenenda omnia predicta terras et tenementa de me et heredibus meis reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unam libram cumini tam ad festum sancti Martini in yeme pro omni seculari servitio exactione et demanda tam ad primogenitum filium militis facienda quam ad primogenitam filiam maritanda Et ego predictus Henricus et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum pertinentiis suis predictis priori et conventui successoribus suis contra omnes homines warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium hiis scriptis indentatis sigilla partium alternatim sunt apposita Hiis testibus domino Willelmo de Manneby et domino Iohanne de Cokeryngt militibus Iohanne de Somercot Iohanne de Soterby et Willelmo de Legeburn et aliis Dat apud Alvyngham die sabbati in crastino Epiphanie domini anno eiusdem mcccxlv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter