utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620549

Charter
Charter Number: 05620549
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Surrender
Date: 1283 - 1295
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus prior de Alvingham et eiusdem loci conventus salutem in domino Noveritis nos concessisse et ad terminum dimississe Radulpho carpentario filio Ricardi de Covenham et Alicie uxori sue toto tempore vite eorum tamen unum toftum cum crofto in villa de Cokerington cum omnibus edificiis insuper fundatis illud videlicet toftum cum crofto quod Willelmus de Redburne aliquando de nobis tenuit cum tota longitudine sua a communi via eiusdem ex australi parte usque ad mariscum qui vocatur Kirkefen ex boriali parte et cum tota latitudine sua a tofto Iohannis filii Emme ex orientali parte usque ad communem viam que ducit ad ecclesiam de Cokerington subtus ecclesiam conventualem de Alvingham versus occidentem et sex seliones terre arabilis ex utraque parte predicte ville de Cokerington quorum unus iacet ex west parte ville apud [Bonn]berye inter terram domine Alicie le Vavasur ex occidentali parte et terram domini Stephani le Walais ex orientali parte et duo seliones iacent apud Deremare inter terram domine Alicie le Vavasur ex australi parte et terras domini Stephani le Walais domine Alicie le Vavasur Willelmi filii Andree de Somercotes Iohannis de Stikeford et Iohannis Parmentarii ex boriali parte et unus selio iacet ex orientali parte ville apud Methelholm holm inter terram Iohannis filii Gilberti de Cokerington ex orientali parte et terram conventus de Parcho Lude ex occidentali parte et duo seliones iacent apud Toftesik inter terras predicti conventus de Parcho Lude ex utraque parte Et concessimus et ad predictum terminum dimisimus predictis Radulpho et Alicie uxori sue unam placeam prati apud Heyebrigge in Northfen adiacentem inter pratum domini Stephani le Walais ex west parte et pratum Iohannis de Wamwelle ex est parte et unam placeam prati in Kirkefen iacentem inter pratum predicti domini Stephani le Walays ex west parte et pratum Iohannis filii Willelmi ex est parte tenendas et habendas predictis Radulpho et Alicie uxori sue ad terminum vite eorum tam ut predictum est cum pertinentiis omnibus que ad tantum tenementum pertinent de nobis et successoribus nostris libere quiete bene et in pace reddendo inde nobis annuatim et successoribus nostris decem solidos argenti ad duos anni terminos videlicet ad Pascha domini quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos pro omnibus secularibus servitiis consuetudinibus sectis curiarum et demandis exceptis forinseco servitio [que] ad tantum tenementum pertinente et una secta tamen ad primam curiam post festum sancti Michaelis predicti vero Radulphus et Alicia uxor sua edificia ibidem constituta in adeo bono statu vel meliori sicut ea receperunt sustentabunt nec licebit predictis Radulpho et Alicie uxori sue qui vel que supervixerit predicta tenementa vel aliquam particulam eorundem vendere vel alio modo alienare Et nos predicti prior conventus et successores nostri omnia predicta sicut predictum est prefatis Radulpho et Alicie uxori sue tota vita eorum cum omnibus commoditatibus libertatibus asiamentis warantizabimus aquietabimus et fideliter contra omnes homines defendemus Et cum predicti Radulphus et Alicia uxor sua viam universe carris ingressi fuerint predictum toftum cum crofto terra arabile et prato cum omnibus edificiis sine alicuius contradictione vel impedimento ad nos solutum et quietum redibit In cuius rei testimonium [] Dat []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter