utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620551

Charter
Charter Number: 05620551
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Umfridi confirmat et quieteclamat nobis Edricum predictum [cum] catallis suis omnibus [U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit ego Ricardus filius Humfridi de Saufledeby [salutem] Noveritis me confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingh pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam Edricum filium Alizie filie Asfert de Grimmolby cum omni sequela sua et omnibus catallis suis quem scilicet Walterus frater meus dedit et quietum clamavit eidem conventui Et ut hec mea confirmatio rata sit et stabilis hoc presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter