utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620552

Charter Number: 05620552
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus de Grimolby et Pupelina mater eius et Arnaldus Galle sponsus eius dant nobis sex acras prati [N]otum sit cunctis Cristi fidelibus quod ego Ricardus de Grimolby filius Roberti de Marisco et Pupelina mater mea et Arnaldus Galle sponsus eius concessimus et dedimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Al et monialibus ibi Deo servientibus et fratribus earum sex acras prati in Henngdaile ex septemtrionali parte habendas et tenendas libere et quiete inperpetuum Hanc donationem fecimus et sigillo confirmavimus et fide nostro corroboravimus pro anima Roberti de marisco et antecessorum nostrorum nec non et in manu Reginaldi decani de Covenham pro salute nostra warantizare erga reges et dominos et omnes homines affidavimus ut specialem elemosinam nostram et heredes nostri post nos Huius donationis et confirmationis hii sunt testes
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter