utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620554

Charter 05620554
Charter Number: 05620554
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Laurentius filius Radulphi de Grimolby dat nobis unam dimidiam acram prati iacentem in Toftes [U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Laurentius filius Radulphi de Grimoby salutem Noverit vestra me consilio et assensu Gunnilde uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram liberam et perpetuam elemosinam unam dimidiam acram prati in Toftes iacentem inter pratum Lamberti Curteys ex aquilonari parte et terram Petri de Wyum ex australi parte et buttat versus orientem super pratum dicti conventus et versus occidentem super pratum meum et insuper tam pro me quam pro Gunnilda uxore mea et heredibus a nobis exeuntibus totum ius et clamium quod in posterum quocumque modo habere poterimus quietum clamasse pro salute animarum nostrarum antecessorum simul et successorum nostrorum ita quidem quod ego Laurentius et heredes mei warantizabimus et adquietabimus dictum pratum predicto conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut predictum est contra dominum regem et dominos feodi et contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium ego Laurentius simul cum sigillo dicte Gunnilde uxoris mee sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter