utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620560

Charter
Charter Number: 05620560
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior et conventus dederunt et confirmant Iohanni filio Thoraldi de Manneby unum toftum in villa de Manneby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et hac carta confirmasse Iohanni filio Thoraldi de Manneby et heredibus suis pro homagio et servitio suo unum toftum in villa de Manneby iacentem ex occidentali parte tofti Iacoby carpentarii de Manneby quem Thoraldus pater eiusdem Iohannis et Walterus frater eiusdem Thoraldi quondam tenuerunt tenendum de nobis in feudo et hereditate libere et quiete reddendo nobis inde annuatim sex denarios ad Pascha pro omni servitio quod ad nos pertinet Et nos predicti prior et conventus warantizabimus predicto Iohanni et heredibus suis prefatum toftum quamdiu nobismet ipsius illum warantizare possumus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter