utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620561

Charter
Charter Number: 05620561
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus filius Roberti de Manneby dat nobis et confirmat duos toftos in villa de Manneby et triginta et quatuor acras terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus Gilebertus filius Roberti de Manneby salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al duos toftos in Manneby scilicet toftum qui fuit Willelmi filii Simonis et toftum qui fuit Willelmi Thimbel et in territorio eiusdem ville triginta et quatuor acras terre arabilis scilicet x et vij acras ex orientali parte ville et totidem ex occidentali parte ville videlicet ex orientali parte ville sex selliones inter terram Roberti filii Gileberti et terram Odonis Galle et buttant super toftum qui fuit Aki et tres selliones super Haggelandes inter terram Roberti filii Gilberti et terram Walteri filii Roberti et tres selliones in Harecroft inter terram Walteri filii Roberti et terram Roberti filii Odonis et quinque selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Ysabele qui fuit uxor Roberti et buttant super croftum Willelmi filii Iohannis et tres selliones in Neucroftinter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et duos selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et buttant super Igelemare et tres selliones super Lainde inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et tres selliones super Bouneland inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et quatuor selliones super Bouneland inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et tres selliones super Scuvelaker inter terram Roberti filii Gileberti et terram Roberti filii Odonis Et item Scuvelaker duos selliones inter terram Roberti filii Gileberti et terram [Roberti] filii Odonis et duos selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Wydonis et buttant super Mikelgate Et occidentali parte [ville] quinque selliones super Toftes inter terram Roberti filii Gilberti et terram Roberti filii Odonis Item super Toftes tres selliones inter terram Roberti filii Gilberti et terram Roberti filii Odonis et tres selliones superGaveles inter terram Roberti filii Gileberti et terram Roberti filii Odonis et tres selliones inter terram Roberti filii Gilleberti et terram Roberti filii Odonis et super Espetoftes tres selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et inter vias quinque selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et tres selliones super Littelsicfurlanges inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et item super Litelsicfurlanges tres selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti et quinque selliones super Westlanges inter terram Roberti filii Gilberti et terram Roberti filii Odonis et super Hungeril tres selliones inter terram ecclesie et terram Walteri filii Roberti et super Phores Waie tres selliones inter terram Roberti filii Odonis et terram Walteri filii Roberti de Midelgrip usque ad foreriam Odonis Galle Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui et defendemus et adquietabimus hanc meam donationem de omni seculari servitio et exactione contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter