utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620562

Charter
Charter Number: 05620562
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus ad ecclesiam de Manneby dat nobis cum suo corpore tres acras terre arabilis in territorio de Manneby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Willelmus ad ecclesiam de Manneby salutem Noveritis me pro salute anime mee et heredum et omnium antecessorum meorum unanimi assensu heredum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al cum corpore meo in puram et perpetuam elemosinam tres acras terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Manneby iacentes ex occidentali parte ville in quinque selliones unde quatuor selliones simul iacent propinquius a la Maregate ex est parte inter la Maregate et terram Rogeri filii Ysabele et buttant versus north super Mikelgate et quinta sellio extendit se in longum a capite predictarum sellionum versus suth usque ad campum de Karletona et iacet inter terram Henrici de Wythecale et terram Roberti sacerdotis Et ego Willelmus et heredes mei predictas tres acras terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus erga omnes adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter