utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620566

Charter
Charter Number: 05620566
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Iohannis de Carletona dat nobis duos selliones terre in territorio de Manneby [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Willelmus filius Iohannis de Carleton dedi concessi et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duos selliones terre in territorio de Manneby iacentes inter terram Odonis Galle et toftum quem Iohannes filius Thoraldi de predicto conventu tenuit in eadem villa Hanc autem terram prenominatam cum suis pertinentiis ego et heredes mei warantizabimus eidem conventui et defendemus de omnibus terrenis demandis versus omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter