utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620567

Charter 05620567
Charter Number: 05620567
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Haraldus filius Umfridi de Saufleteby dat nobis octodecim acras terre arabilis in territorio de Saufleteby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Haraldus filius Umfridi de Saufleteby salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al octodecim acras terre arabilis in territorio de Saufleteby in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum liberas et quietas ab omni terreno servitio et consuetudine et exactione scilicet totam illam terram quam Walterus filius Roberti filii Ialf tenuit ex north parte Neudic que iacet inter terram Thome de Luda et terram Thome Lenorays et abuttat super Thwerelandes et totam illam terram quam Robertus prepositus de Saufleteby tenuit ex north parte Neudic que iacet inter terram Roberti Lenorays et terram Ysabele et abuttat versus le nort super Lucecroft et in meridionali capite predicti Lucecroft quatuor acras terre et dimidiam et decem et novem percatas terre in longitudine et unam percatam in latitudine ad perficiendas predictas octodecim acras predicte terre que iacent inter Thwerelandes et terram Ysabel[e] Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam terram et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Et ut hec mea donatio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter