utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620568

Charter 05620568
Charter Number: 05620568
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Walteri ad ecclesiam dat nobis duas acras et dimidiam terre arabilis in territorio de Saufleteby [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Walterus filius Walteri ad ecclesiam de Saufleteby salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse concessisse et hac mea presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvingh in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione duas acras et dimidiam terre arabilis cum libero introitu et exitu in territorio de Saufleteby iacentes inter terram Iohannis carpentarii et terram Iohannis Dumping in longitudine a crofto Symonis filii Avine usque ad Neudic Et ego Walterus et heredes mei prefatam terram cum pertinentiis predictis priori et conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus de omnibus rebus adquietabimus erga dominos feudi et erga omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter