utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620570

Charter 05620570
Charter Number: 05620570
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ydonea quondam uxor Willelmi de Elkint dat nobis in libera viduitate sua quatuor acras terre et dimidiam in villa de Saufleteby [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ydonea quondam uxor Willelmi de Elkintona salutem Noveritis me in libera viduitate et in legia potestate mea pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al quatuor acras terre et dimidiam in villa de Saltefletby iacentes inter pratum abbatis de Parco Lude et pratum domine de Stivetona cuius capud occidentale abuttat super pratum magistri de Malteby et capud orientale super Apol illam scilicet terram in qua Durandus quondam serviens regis habitavit tenendas et habendas predicto conventui vel cui assignare voluerit libere et quiete pacifice et integre sine aliquo retenemento cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest pro Deo viris religiosis Et ego Ydonea et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam terram cum pertinentiis predicto conventui vel cui assignaverit in puram et perpetuam elemosinam et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Sciendum vero quod predicta terra fuit de libero maritagio meo Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter