utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620572

Charter
Charter Number: 05620572
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos damus et confirmamus Durando quondam servienti regis de Saufleteby quatuor acras terre et dimidiam [U]niversis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus prior et conventus de Al salutem Noveritis nos communi assensu dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Durando quondam servienti regis de Saltfletby pro humagio et servitio suo quatuor acras terre et dimidiam in villa de Saltfletby iacentes inter pratum abbatis de Parco Lude et pratum domini Iohannis de Baiocis quarum capita occidentalia buttant super pratum magistri de Malteby et capita orientalia super Apol illam scilicet terram quam habemus ex dono Ydonee quondam uxoris Willelmi de Elkint et quam Iohannes de Aysterby confirmavit nobis in puram elemosinam ita tamen quod neque predictis Durando vel heredibus suis ex se exeuntibus predictam terram nec aliquam dicte terre partem aliquibus religiosis vel secularibus a dicta domo de Al dare vel vendere seu invadiare vel alienare licebit quamdiu predicti prior et conventus per provisionem legalium hominum parati inventi fuerunt ad tante pecunie solutionem quantum predicti Durandus et heredes sui ex se exeuntes ab aliis rationabiliter percipere poterunt si compulsi necessitate dictam terram vendere compellantur tenendas et habendas predicto Durando et heredibus suis pro humagio et servitio suo cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra reddendo inde annuatim nobis sex denarios ad Pascha pro omni servitio et exactione In huius rei testimonium dicto Durando presens [scriptum] in modum cirograffi inter nos confectum et sigillo nostro signatum eidem tradidimus Idemque Durandus eadem verba sigillo suo signata nobis tradidit ne aliquo modo supradicta in irritum poterunt revocari Teste Deo []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter