utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620573

Charter
Charter Number: 05620573
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Willelmi de Elkint dat nobis unum toftum cum pertinentiis in Saufleteby continentem in se duas acras terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus filius Willelmi de Elkintona salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et priori et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione unum toftum cum pertinentiis in territorio de Saltfletby continentem in se duas acras terre et iacet ex occidentali parte de Apol inter pratum quod fuit aliquando Hugonis de Baiocis et pratum monachorum de Parco Lude et extendit se versus occidentem super terram quam Ydonea mater mea dedit eidem conventui in puram elemosinam Ego vero predictus Ricardus et heredes mei predictum toftum cum pertinentiis predictis priori et conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus contra dominum regem et dominos feodi et contra omnes homines et feminas inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter