utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620574

Charter 05620574
Charter Number: 05620574
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos dedimus Ramecte de Thedelthorp decem et octo acras terre arabilis in territorio de Sauflete[by] [C]unctis Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris prior et conventus de Al salutem Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Ramecte de Thedeltorp filio Radulfi decani de Suttun decem et octo acras terre arabilis in territorio de Saltfleteby et cui has predictas decem et octo acras predicte terre assignare voluerit sed sciendum est quod hanc predictam terram non poterit dare vel vendere alicui ecclesie nisi domui nostre de Al scilicet totam terram quam Walterus Ialf tenuit ex parte de nort Neudic que iacet inter terram Thome de Luda et Thome Lenoreys que abutissat se versus le nort super Thwerelandes et totam terram quam Robertus prepositus de Saltf tenuit ex parte de north predicti Neudic de Saltf que abutissat se versus le north super Lucecroft que iacet inter terram Roberti Lenoreys et terram Ysabele Et in meridionali capite predicti Lucecroft quatuor acras et dimidiam terre et novem et decem percatas terre in longitudinem et unam percatam terre in latitudinem ad perficiendas has decem et octo acras predicte terre que iacent inter Thwerelandes et terram predicte Ysabele ad tenendas de nobis libere et quiete salve et honorifice inperpetuum reddendo inde annuatim nobis unam libram piperis ad festum sancti Iohannis Baptiste pro omnibus secularibus servitiis et exactionibus et consuetudinibus que ad nos pertinet Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter