utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620575

Charter
Charter Number: 05620575
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes filius Matilde dicte Parmentar de Saltfletby salutem Noveritis me assensu et voluntate Agnetis uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham v acras terre cum omnimodis suis pertinentiis in Salttefleteby per perticatam xvj pedum simul iacentes in uno loco qui dicitur Modewynland inter terram que fuit Roberti de Herdeby propinquius orienti et terram Herberti clerici dicti Galle de Salttefletteby versus occidentem abuttantes versus aquilonem super aque ductum qui dicitur le Grift et versus austrum super Saltergate Et ego Iohannes et heredes mei predictas v acras terre cum libero introitu et exitu et cum omnimodis aliis suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis infra villam de Saltefletby et extra de me et heredibus meis habendas et tenendas dictis priori et conventui et eorum successoribus vel assignatis in adeo liberam puram et perpetuam elemosinam sicuti aliqua elemosina dari potest vel teneri contra omnes gentes warantizabimus et de omnium sectis curiarum et de omnibus aliis que n[]ri seu accidere vel exigi poterunt de aliquo tenemento adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter