utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620576

Charter
Charter Number: 05620576
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Alicia que fuit quondam uxor Thome de Budesaye de Salttefletby salutem Noverit universitas vestra me in libera viduitate mea et plena potestate mea concessisse et omnino quietum clamasse Deo et beate Marie priori et conventui domus de Alvingham totum ius et clamium quod habui nomine dotis vel aliquo alio modo habere potui in quatuor selionibus terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in Saltfleteby que vocantur Modwynland et quas habent de dono Iohannis filii Matilde dicte Parmentar mariti Agnetis filie mee et continent in se v acras terre per perticatam sexdecim pedum iacentem inter terram que fuit Roberti de Herdeby et terram Herberti dicti Galle de Saltefletby et abbuttant versus aquilonem super le Grift et versus austrum super Saltergate Et ut hec mea concessio et quieta clamatio rata sit et inconcussa permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter