utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620579

Charter
Charter Number: 05620579
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus et Laurencius filii Roberti de Schitebrock dant nobis fossatum iacens ad orientale capud de Lefledcroft [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Ricardus et Laurentius filii Roberti de Schitebrok salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unum fossatum iacens ad orientale capud de Lefledcroft inter croftum et campum de Schitebrok in longitudine de crofto monachorum de Parco Lude usque ad Legrift tenendum et habendum eidem conventui libere et quiete pacifice et integre cum terra adiacente ex utraque parte eiusdem fossati ad emendationem fossati et cum omnibus aliis pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Predictus vero [prior et] conventus facient mundare et reparare predictum fossatum quandocumque voluerint ita quod terra que sumetur in fossato iactabitur ex utraque parte fossati ad aquam retinendam et includendam in fossato ne transeat versus campum de Schitebrok ad detrimentum campi Et nos predicti Ricardus et Laurentius predictum fossatum cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas acquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter