utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620580

Charter
Charter Number: 05620580
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo filius Willelmi dat nobis medietatem totius fossati in territorio de Schitebrok [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Hugo filius Willelmi filii Adestani de Westorp in Schitebrok salutem Noveritis me concessisse dedisse et presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam medietatem totius fossati cum omnibus pertinentiis suis in territorio de Schitebrok cum tota longitudine sua cuius capud aquilonale abuttat super occidentem Baldewynscarth et capud australe super croftum quod fuit aliquando Ricardi Scaverib iacentis ex oriente crofti quod vocatur Gottecroft in territorio de Cok et omnes emendas sine aliquo retinemento ad ipsum fossatum spectantes iacentes ex occidente fossati inter ipsum fossatum et Gottecroft ad habendum et tenendum libere et quiete pacifice et integre sicut aliqua elemosina pacificius liberius et quietius a viris religiosis teneri potest Et ego Hugo et heredes mei warantizabimus dicto conventui totam medietatem predicti fossati sex pedes large in latitudine continentis nomine medietatis cum tota longitudine sua et omnes emendas prenominatas cum omnibus pertinentiis suis defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium et robur presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter