utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620581

Charter
Charter Number: 05620581
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Hugonis dat nobis totum pratum suum quod habuit in Houdayles [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Hugonis de Schitebrok pro salute anime mee dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvigh in puram et perpetuam elemosinam totum pratum meum quod habui in Houdayles sine aliquo retenemento scilicet quoddam vetus mansum propius de Gottecroft versus aquilonem quod iacet infra tofta que dudum appellabantur tofta Godrici et totum pratum meum a predicto manso usque ad Apolgate quod iacet in longum propinquius iuxta Gottecroft ab aquilone cum libero ingressu et egressu et omnimodis asiamentis et omnibus pertinentiis suis ut inde faciant quicquid eis utilius sederit et quod sibi viderint melius expedire Et ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus et acquietabimus totum predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines de omnibus rebus inperpetuum fide interposita mea Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter