utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620582

Charter
Charter Number: 05620582
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Alani confirmat nobis terram in territorio de Sumercotes quam Edricus filius Mathei nobis dedit [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Iohannes filius Alani de Sumercot salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et sanctimonialibus et fratribus earum de Alvingh terram quandam in territorio de Sumercot quam Edricus filius Mathei dedit et concessit assensu et consensu Alani patris mei et Iohannis avunculi mei predicto conventui pro anima patris sui perpetuo possidendam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio excepto quod predictus conventus reddet mihi et heredibus meis post me annuatim ad Pentecost duodecim denarios Et ego et heredes mei warantizabimus prenominato conventui terram prescriptam erga omnes homines scilicet undecim acras terre et unam perticatam cum uno masuagio in eadem villa Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter