utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620584

Charter 05620584
Charter Number: 05620584
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus dimittimus et confirmamus Ranulpho genero Iohannis filii Alani unum toftum in Sumercotes et quatuor selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem Sciatis nos dimisisse et concessisse et confirmasse Ranulpho genero Iohannis filii Alani de Sumerc et heredibus suis unum toftum in villa de Sum quem Syworde filius Sandi quondam tenuit et quatuor selliones terre arabilis in territorio eiusdem ville eidem tofto pertinentes scilicet duos selliones iacentes ex occidentali parte predicti tofti tendentes de predicto tofto versus occidentem quorum quidem abuttat super viam alter vero extendit se ultra viam usque ad terram predicti Iohannis et duos selliones iacentes in north west acris ex aquilonali parte terre Roberti filii Radulfi de Sum et tres percatas prati in Pettepoil in australi capite prati predicti Iohannis illi et heredibus suis tenenda de nobis in feudo et hereditate libere et quiete et honorifice reddendo inde nobis annuatim quatuor solidos ad duos terminos scilicet duos solidos ad festum sancti Thome apostoli ante Natale domini et duos solidos ad Pentecosten pro omni servitio ad nos pertinente Et ipse Ranulphus non poterit dare nec vendere nec invadiare predictum tenementum alicui homini seculari vel domui religionis nisi legitimis heredibus suis sine licentia nostra Et nos predicti prior et conventus warantizabimus predicto Ranulpho et legitimis heredibus suis predictum tenementum quamdiu nobismet ipsis illud warantizare possumus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter