utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620585

Charter
Charter Number: 05620585
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem prior et conventus concedunt et confirmant Asgero Therp de Sumercotes tres acras terre arabilis in Aldecroft [S]ciant presentes et futuri Cristi fideles quod nos prior et conventus de Alvigh concessimus et hac presenti carta nostra confirmamus Asgero Therp de Sumercotes et legitimis heredibus suis tres acras terre arabilis in Aldecroft in territorio de Sumercotes que iacent inter terram Roberti capellani et terram Haraldi et extendunt se de Depesike usque ad mare cum pertinentiis suis tenendas de nobis in feudo et hereditate reddendo inde nobis annuatim duodecim denarios ad duos terminos pro omni seculari servitio quod ad nos pertinet scilicet sex denarios ad festum sancti Martini et sex denarios ad Pentecost Et ipse predictus Asgerus et heredes sui edificabunt predictam terram et tot averia in predicta terra habebunt per que nos predicti prior et conventus eos ad solvendam firmam de predicta terra distringere poterimus si contigerit quod predictam firmam ultra terminos prenominatos detinuerint Et sciendum est quod predictus Asgerus et heredes sui non possunt dare vel vendere nec invadiare predictam terram alicui homini seculari nec alicui domui religionis sine licentia nostra Et nos predicti prior et conventus warantizabimus predictam terram predicto Asgero et heredibus suis quamdiu nobis ipsis eam warantizare p[oter]imus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter