utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620586

Charter
Charter Number: 05620586
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Roberti de Sumercotes dat nobis daylam suam in territorio de Sumercotes quam Gotte de se tenui [S]ciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Roberti de Sumercot consilio et assensu heredum meorum pro salute anime mee et antecessorum meorum dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh dailam meam in territorio de Sumercotes quam Gotte de me tenuit cum omnibus pertinentiis absque ullo retenemento in puram et perpetuam elemosinam que iacet inter terram Goderici filii Sigke et Andree de Sumercotes super quam Argrimus filius Singwen mansit que extendit se in longitudine de fossato de Wilburgcroft usque in mare Et ego Ricardus et heredes mei warantizabimus totam terram predictam Deo et beate Marie et predicto conventui de Alvigh in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ut rata sit ista donatio et concessio illam sigilli mei munimine et fidei mei interpositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter