utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620589

Charter
Charter Number: 05620589
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1150 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Osbertus filius Gille de Grimolby dat nobis totam terram quam tenuit in Sumercotes in pratis pascuis et salinis et in terra arabili [S]ciant tam posteri quam moderni me Osbertum filium Gille de Grimolby et sponsam meam Derwen filiam Gunne de Sumercotes nec non Robertum filium nostrum consensu et assensu ceterorum heredum nostrorum concessisse et dedisse ecclesie sancte Marie de Alvingh et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et earum fratribus totam terram quam tenuimus in Sumercot in pratis pascuis et salinis et terra arabili liberam et quietam ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine salvo tamen iure dominorum feudi illius Hanc donationem prefatis sanctimonialibus et fratribus fecimus et omne ius nostrum in hac tenura eis quietum clamavimus cum filio nostro Godefrido quem in eorum consortio susceperunt Firmavimus etiam datis dextris et fide posita predictam terram eis warantizare contra omnes homines cum eorum sumptuum sustentatione Huius rei testes sunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter