utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620591

Charter 05620591
Charter Number: 05620591
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus filius Alfesi de Sumercotes confirmat nobis situm sui molendini al suth grene in Sumercotes [N]otum sit universis quod ego Willelmus filius Alfesi de Sumercot consilio et assensu uxoris mee et heredum meorum concessi et hac mea carta confirmavi sanctimonialibus de Al et fratribus earum situm sui molendini al suth grene in Sumerc versus aquilonem iuxta viam scilicet spatium quinque perticarum in longitudine et quatuor in latitudine tenendum in feudi firmam de me et de heredibus meis molendo nobis decem schepas annone nostre per annum absque emolumento pro omni servitio et exactione Ego vero et heredes mei warantizabimus predictum locum prenominatis sanctimonialibus fratribusque earum cum libero introitu et exitu ad predictum molendinum contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter