utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620602

Charter 05620602
Charter Number: 05620602
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Le Muer filius Roberti de Sumercotes dat nobis totum pratum quod habuit in Arnelefcroft in territorio de Sumercotes [S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Muer filius Roberti de Sumercotes concessi et dedi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvigh in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum totum pratum quod habui in Arlevecroft in territorio de Sumercotes in aquilonali parte de Arlevecroft iuxta fossatum Willelmi filii Andree de Sumerc quod simul iacet inter illud fossatum et pratum ecclesie beati Petri de Sumerc scilicet ad est capud et pratum Willelmi filii Humfridi de Luda ad west capud quod videlicet pratum aliquando de eodem conventu tenui tenendum et habendum dicto conventui libere ab omni seculari servitio et consuetudine et terrena exactione cum omnibus pertinentiis suis sicut aliqua elemosina liberius et melius a viris religiosis potest possideri excepto quod dictus conventus solvet singulis annis Willelmo Gillon et heredibus suis vel suis assignatis sexdecim denarios tam ad Pentecost pro quadam portiuncula prati in eodem prato iacente sicut antequam predictum dicto Willelmo Le Muer in excambium pro quodam alio prato contulissent fecerunt Ego vero Willelmus et heredes mei predictum pratum cum libero introitu et exitu et omnibus aliis pertinentiis suis predicto conventui contra omnes homines per predictum servitium warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus adquietabimus inperpetuum Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter