utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620604

Charter
Charter Number: 05620604
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1220 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Conventus de Al dimisit Willelmo filio Roberti sexdecim acras prati in Arnelescroft in territorio de Sumercotes et croftum Arngrim in Nortfen et prefatus Willelmus dimisit predicto conventui xiij acras prati simul iacentes in una cultura que vocatur Lefletcroft in territorio de Cok et totum pratum suum in Withdeiles [S]ciant presentes et futuri quod tale excambium prati factum est inter conventum de Al et Willelmum filium Roberti de Sumercotes scilicet quod predictus conventus dimisit predicto Willelmo et heredibus suis sexdecim acras prati simul iacentes ab aquilonali parte in Arlevecroft in territorio de Sumerc et croftum Arngrim in Nortfen habenda et tenenda libere quiete et pacifice reddendo inde singulis annis predicto conventui sexdecim denarios ad Pentecost pro omni servitio consuetudine et exactione Predictus vero conventus predictas sexdecim acras prati et predictum croftum warantizabit prefato Willelmo et heredibus suis contra omnes homines per predictum servitium inperpetuum Et prefatus Willelmus concessit et dimisit predicto conventui tresdecim acras prati simul iacentes in una cultura que vocatur Leffleddecroft in territorio de Cok et totum pratum suum in Withdeiles habens in latitudine tres percatas cum tota longitudine de Appolgate usque ad fossatum de Grimolby habenda et tenenda libere quiete et pacifice reddendo inde singulis annis prefato Willelmo vel heredibus suis viginti denarios ad Pentecost pro omni servitio consuetudine et exactione Predictus vero Willelmus et heredes eius predictas tresdecim acras prati et predictum pratum in Wythdeiles quod iacet inter baroniam de Scoteni et pratum Rogeri le Nevill prefato conventui warantizabunt per predictum servitium viginti denariorum contra omnes homines inperpetuum Quod ut perpetuam obtineat firmitatem presens scriptum cum sigillo predictorum conventus et Willelmi utrumque corroboratum est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter