utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620607

Charter
Charter Number: 05620607
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
[S]ciant universi tam presentes quam futuri quod anno domini mcc septuagesimo sexto die apostolorum Symonis et Iude ita ostendit inter priorem et conventum de Alvingh ex una parte et Robertum filium Iohannis de Sumercotes ex altera videlicet quod predicti prior et conventus concesserunt dederunt et presenti carta confirmaverunt predicto Roberto et heredibus suis et assignatis unum molendinum ad ventum cum suo situ de antiqua elemosina sua in Sumercotes cum omnibus suis pertinentiis in puram et perpetuam excambium pro duabus acris prati in Ierdebur iacentibus in duabus placeis quarum una iacet in Nordtfen inter pratum domini comitis Richemundie versus west et pratum Hugonis filii Willelmi versus est et alia placea iacet super Hardhyl inter pratum quod fuit quondam Ricardi Gykel versus north et pratum predicti Hugonis versus suth et quicquid habuit in eisdem placeis cum omnibus suis pertinentiis sine retinemento habenda et tenenda predictis priori et conventui et eorum successoribus et assignatis de predicto Roberto et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam et puram et perpetuam excambium ut predictum est ita scilicet quod tam predicti prior et conventus qui pro tempore fuerunt quam predictus Robertus et heredes sui predictum molendinum cum suo situ et suis pertinentiis et predictum pratum totaliter cum sua longitudine et latitudine et cum suis pertinentiis de omnibus secularibus servitiis consuetudinibus sectis curiarum et omnibus aliis demandis in puram et perpetuam elemosinam sibi et successoribus et heredibus et assignatis suis mutuo warantizabunt defendent et contra omnes adquietabunt In cuius rei testimonium partes supradicte presentibus scripti particulis sigilla sua mutuo apposuerunt Hiis testibus Thoma filio Andree []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter