utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620608

Charter
Charter Number: 05620608
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1321 - 1322
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Thomas filius quondam domini Willelmi de Somercotes militis salutem in domino sempiternam Noveritis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie conventuali sancte Marie de Alvingham et canonicis ibidem Deo servientibus quinque acras et tertiam partem unius acre terre cum pertinentiis in Somercotes iacentes inter terram meam ex est parte et communem viam ex west parte et abuttant versus south super communem viam et versus north super molendinum meum et super communem viam habendas et tenendas eisdem canonicis et suis successoribus sempiternis et ecclesie sue predicte de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni terreno servitio consuetudine et exactione seculari inperpetuum Et ego predictus Thomas et heredes mei predictas quinque acras et tertiam partem unius acre terre cum pertinentiis prefatis canonicis et suis successoribus sempiternis et ecclesie sue predicte in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ut predictum contra omnes warantizabimus adquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Hiis testibus domino Petro de Raytheby domino Thome de Wilgeby domino Gilberto de Cokerington militibus Roberto de Haule et item de Scopholm Iohanne filio Willelmi de Somercot Iohanne ad ecclesiam de Skytebroc et aliis Dat in ecclesia prebendali de Luda in festo Circumcisionis domini anno domini millesimo ccc vice[simo] primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter