utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620614

Charter
Charter Number: 05620614
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Haraldus filius Roberti filii Gilberti de Cunigesholm dat nobis totam daylam in territorio de Cunigesholm [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Haraldus filius Roberti filii Gileberti de Cuningesholm salutem Sciant quod ego Haraldus consensu et assensu matris mee Matildis et Willelmi fratris mei et advocati ceterorumque fratrum meorum scilicet Ricardi et Walteri et Iohannis et heredum meorum concessi et dedi et hac carta mea confirmavi cenobio sancte Marie de Al totam dailam in territorio de Cuningesholm cum liberis ingressibus et egressibus iacentem infra has metas scilicet ab Umbainebricd usque ad Houedic iuxta Summeret in longitudine et de Mancroftdic usque ad fossas factas inter Ierlesdayla et hanc predictam daylam in latitudine in feudi firmam libere et quiete possidendam pro una marca argenti annuatim reddenda mihi vel heredibus meis ad festum sancti Botulphi pro omni servitio et consuetudine et exactione Hoc sciendum est quod predictum cenobium et ego Haraldus communicabimus in pasturis videlicet in predicta dayla et in Ierlesdayla et in feudo Berengarii le Faucun et insuper in meo proprio feudo apud aquilonem et orientalem parte tantum quantum in dayla predicti cenobii [continetur] ab illo die quo investiture utrobique dempte fuerint Ex quo ego Haraldus prata mea ponam in defensionem prenominata dayla sit similiter in defensione libera de me et de meis in omnibus ad usus predicti cenobii ad quodcumque facere voluerit hanc predictam daylam cum omnibus predictis libertatibus et hanc conventionem factam ego Haraldus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus erga omnes homines ad opus prefati cenobii eo quod idem cenobium dedit mihi et meis triginta marcas argenti salva via iacente in eadem dayla predicto cenobio et mihi et meis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter