utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620615

Charter
Charter Number: 05620615
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Release
Date: 1165 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Haraldus remisit nobis sexdecim denarios de marca quam debemus reddere eidem Haraldo annuatim [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Haraldus filius Roberti filii Gileberti de Cuningesholm salutem Sciatis quod ego Haraldus consensu et assensu matris mee Matildis et Willelmi fratris mei et advocati ceterorumque fratrum meorum scilicet Ricardi Walteri et Iohannis et heredum meorum remisi Deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Al sexdecim denarios in perpetuam elemosinam de marca argenti quam debent reddere mihi vel heredibus meis annuatim pro dayla prati quam habent de me et heredibus meis in feudi firmam in territorio de Cuningesh ut carta mea et carta advocati mei scilicet fratris mei Willelmi filii Roberti testantur Hanc predictam elemosinam feci prenominatis sanctimonialibus et hac carta mea confirmavi pro salute mea et patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter