utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620618

Charter
Charter Number: 05620618
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1202 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus dat nobis licentiam ut faciamus fossatum in terra nostra quam de ipso tenemus in territorio de Cunigesholm [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Gilebertus filius Haraldi de Cuningesholm dedi licentiam conventui de Al ut faciat fossatum in terra sua quam de me tenet in territorio de Cuningesh inter pratum Osberti filii Ricardi de Thathewell quod vocatur Ierlesdaila et terram predicti conventus tam latum et amplum quantum idem conventus viderit sibi melius et utilius expedire cum tota longitudine sua scilicet a capitali cursu aque que vadit per Ludena usque ad Houedic Illud etiam idem fossatum cum suis pertinentiis ego Gilbertus dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et predicto conventui de Al ita quidem quod nec ego nec aliquis heredum meorum vel aliquid per nos in dailam predicti conventus que est infra fossatum aliquo modo communicabimus postquam fuerit ponita in defensionem videlicet ab octo diebus ante Maydai usque ad festum sancti Martini salva mihi et heredibus meis pariter cum prefato conventu via tam quatuor percarum latitudinis ab Umbainbrigge usque ad Houedic licebit Et prefato conventui sepedictum fossatum semper cum opus fuit reparare et emendare ad commodum suum sine omni impedimento mei vel heredum meorum Hoc autem fossatum predictum cum suis pertinentiis ego Gilebertus prefatus et heredes mei warantizabimus prefato conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter