utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620621

Charter
Charter Number: 05620621
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus confirmat nobis totum illud pratum quod Thomas Malcuvenant nobis dedit [S]ciant presentes et futuri quod ego Gilebertus Chulbe filius Haraldi de Cunigesholm concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventus de Alvingh totum illud pratum quod Thomas Malcuvenant de Caletorp cum corpore suo illis dedit et carta sua confirmavit in pratis de Scupeholm quod iacet in aquilonali parte de Schupeholm inter pratum Thome filii Thome de Luda et pratum Asceri filii Ernisii in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis quatuor denarios ad festum sancti Martini pro omni seculari servitio et consuetudine et exactione sicut carta ipsius Thome eis testatur Et ego et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus predictum pratum cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus per predictum servitium inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter