utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620622

Charter
Charter Number: 05620622
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1202 - 1226
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus dat nobis licentiam faciendi faldam infra magnam daylam quam tenemus de illo [N]otum sit omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris quod ego Gilebertus filius Haraldi de Cuningesholm licentiam dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum priori et conventui de Al ut ipsi habeant plenariam potestatem sine omni calumpnia vel disturbatione mei vel meorum heredum faciendi unam faldam infra magnam daylam quam tenent de me et de heredibus meis ad perpetuam annuam firmam in Cunigesholmfen ad inpercanda ibi avaria sua quando voluerint quolibet anno a die que vocatur Maydai et non ante usque ad festum sancti Michaelis et non ulterius et unum logium in quo quatuor pastores sui iacere poterunt infra predictum tempus et non ulterius Et sciendum est quod predicta falda et logius fundata erunt infra unam acram terre in predicta dayla in parte aquilonali et occidentali prope locum crucis ita ut contineatur plenarie una acra infra faldam prefatam Et ego Gilebertus prefatus et heredes mei warantizabimus predicto conventui hanc predictam faldam et logium sicut supradictum est erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter