utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620623

Charter 05620623
Charter Number: 05620623
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence, Quitclaim
Date: 1226 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Cunigesholm dat nobis licentiam faciendi fossatum in terra quam tenemus de illo [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas de Cunigesholm filius Gilberti filii Haraldi licentiam dedi conventui de Al ut faciant sibi fossatum in terra sua quam de me tenent in territorio de Cuningesholm inter ipsam terram et Mannecroft tam latum et amplum quantum sibi melius et utilius viderint expedire videlicet a fossato quod vadit per Ludena usque ad Houedic ita quidem quod fossatum quod vadit per Ludena iacebit integrum sexdecim pedum in latitudine inter ripam et fossatum quod eis concessi facere et inter Houedic et illud fossatum iacebit spatium quatuor pedum Licebit etiam eidem conventui predictum fossatum semper cum voluerint reparare et emendare Relaxavi etiam conventui de me et de heredibus meis inperpetuum quietos clamavi annuatim xij denarios argenti de xj solidis quos mihi et heredibus meis annuatim solvere debebant pro predicta terra ita quidem quod singulis annis non dabunt mihi nec heredibus meis nisi decem solidos tam pro predicta terra videlicet ad festum sancti Botulphi pro omni servitio et exactione Hanc vero predictam relaxationem duodecim annuorum denariorum et fossatum prenominatum cum omnibus pertinentiis suis ego dictus Thomas et heredes mei warantizabimus dicto conventui defendemus et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines in perpetuum pro anima patris mei Gilberti et omnium antecessorum et heredum meorum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter