utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620626

Charter
Charter Number: 05620626
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Gilberti dat nobis cum corpore suo unam pasturam in prato de Cunigesholm [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Gilberti de Cunigesholm salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam cum corpore meo unam pasturam in prato de Cunigesholm iuxta Nuriet prope Hoddic habentem duodecim perticatas in latitudine et extendit se in longitudine versus aquilonem super Fendyc et versus austrum super Riscroftdic tenendam et habendam de me et heredibus meis dicto conventui in puram et perpetuam elemosinam Ego vero predictus Robertus et heredes mei predictam pasturam cum pertinentiis predicto conventui warantizabimus defendemus et de omnibus sectis contra dominum regem et dominos feodi et contra omnes homines et de omnibus adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter