utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620627

Charter 05620627
Charter Number: 05620627
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1226 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Gilberti dat et quieteclamat nobis redditum x solidorum et idem Thomas confirmat nobis daylam predictam cum omnibus pertinentiis [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Gilberti filii Haraldi de Cunigesholm concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingh in liberam puram et perpetuam elemosinam redditum decem solidorum quos mihi aliquando annuatim reddere solebant pro quadam dayla iacente in territorio de Cuninges que vocatur Nunhet et tendit in longum ab Umbaynbrig usque in Houedic et in latum de Mannecrofdich usque ad Yerlesdayle Concessi etiam et hac presenti carta mea confirmavi predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam predictam daylam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis ita ut liceat eidem conventui ponere et habere in defensionem predictam daylam absque omni inpedimento ab octo diebus ante Maydai usque ad festum sancti Martini in hyeme pro me et pro meis et omnibus aliis salva tamen via quatuor perticarum in latum in loco competenti et consueto scilicet ab Umbaynbrig usque ad nort capud de Houedich Et ego Thomas et heredes mei predictum redditum decem solidorum annuorum et predictam daylam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et asiamentis predicto conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus contra dominos feodi et contra omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter