utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620632

Charter 05620632
Charter Number: 05620632
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Gilberti dedit licentiam nobis faciendi fossatum in terra nostra in territorio de Cunig [S]ciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Gilberti filii Berengarii de Tathewella concessi et licentiam dedi conventui de Al ut faciat fossatum in terra sua quam habet de Gilberto filio Haraldi in territorio de Cuningesholm scilicet inter pratum quod vocatur Yerlesdayle et terram eiusdem conventus tam latum et amplum quantum idem conventus viderit sibi melius et utilius expedire cum tota longitudine sua videlicet a capitali cursu aque de Ludena usque ad Houedich quod fossatum semper cum opus fuerit licebit prefato conventui reparare et emendare ad commodum suum sine omni contradictione et inpedimento mei vel heredum meorum Hanc autem concessionem et presentis carte mee confirmationem predicti fossati cum suis pertinentiis ego prefatus Ricardus et heredes mei warantizabimus prefato conventui contra omnes homines fide mea interposita in perpetuum Predictus vero conventus inveniet mihi et heredibus meis pontem ultra predictum fossatum quo salvo possimus annuatim cariare fenum nostrum de pratis de Cuningesholm cum carris et bigis tempore feni Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter