utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620633

Charter 05620633
Charter Number: 05620633
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acknowledgment, Quitclaim
Date: 1240 - 1260
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus filius Roberti de Thathewell recognoscit nobis rectas divisas inter feudum suum et feudum nostrum in prato de Conigesholm [C]unctis Cristi fidelibus Ricardus filius Roberti de Tathewell salutem Sciatis me recognovisse beate Marie et conventui de Al rectas divisas que sunt inter feudum meum et feudum suum in prato de Cunigesholm videlicet extenta linea de Houedic quod est de Cunigesholm usque ad Haraldepit ubi ego et fratres predicti conventus statuimus crucem iuxta ripam aque que venit de Alvingh versus Ludena habendas et tenendas sibi inperpetuum quietas de me et de heredibus meis Pro hac vero recognitione et quieta clamantia de divisis prefatis prefatus conventus dedit mihi decem solidos sterlingorum Et ut hec recognitio et quieta clamantia divisarum predictarum perpetuis temporibus perseveret presens scriptum sigillo meo signatum dedi prefato conventui de Al in testimonium Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter