utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620634

Charter
Charter Number: 05620634
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Osbertus filius Ricardi de Tathewell dat nobis totum pratum suum quod habuit in marisco de Cunigesholm [S]ciant presentes et futuri quod ego Osbertus filius Ricardi de Tathewell assensu Lorette sponse mee dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totum pratum meum quod habui in marisco de Cunigesholm sine aliquo retinemento mihi vel heredibus meis scilicet totam daylam prati cum pertinentiis que vocatur Ierlesdayle que iacet inter pasturas predicti conventus et pratum quod fuit Henrici filii Roberti de Tathewell in eodem marisco et extendit a capitali cursu aque de Ludena usque ad Houedeile versus orientem Et ego predictus Osbertus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus totum predictum pratum de Yerlesdayle cum pertinentiis predicto conventui erga omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus fide mea interposita inperpetuum salva rationabili tertia parte matris mee in predicta daila prati quam ipsam tenebit de predicto conventu nomine dotis quamdiu in habitu seculari vixerit qua defuncta tota predicte dayle pars eius tertia cum pertinentiis simul cum aliis eiusdem prati supradictis duabus partibus libere et integre predicto conventui remanebit ex dono meo in puram et perpetuam elemosinam per warantizationem meam et heredum meorum erga omnes gentes inperpetuum fide etiam mea interposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter