utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620635

Charter
Charter Number: 05620635
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Licence
Date: 1202 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Osbertus dat nobis licentiam faciendi fossatum in terra nostra quam habemus de Gilberto filio Haraldi [S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Osbertus filius Ricardi de Tathewella concessi et licentiam dedi conventui de Al ut faciant fossatum in terra sua quam habent de Gilberto filio Haraldi in territorio de Cuningesholm scilicet inter pratum meum quod vocatur Ierlesdayle et terram eiusdem conventus tam latum et amplum quantum idem conventus viderit sibi melius expedire cum tota longitudine sua videlicet a capitali cursu aque de Ludena usque ad Houedic Et licebit prefato conventui predictum fossatum semper cum opus fuerit reparare et emendare ad commodum suum sine omni inpedimento mei vel heredum meorum ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum vel aliqui per nos in daylam prati predicti conventus que est infra predictum fossatum aliquo modo communicabimus postquam posita fuerit in defensionem Hanc autem concessionem et confirmationem predicti fossati cum suis pertinentiis ego prefatus Osbertus et heredes mei warantizabimus prefato conventui contra omnes homines inperpetuum Predictus etiam conventus inveniet mihi et heredibus meis pontem ultra predictum fossatum quo salvo possimus annuatim carriare fena nostra de Ierlesdayla cum carris et bigis tempore feni Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter