utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620636

Charter
Charter Number: 05620636
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Osbertus dat nobis totum pratum suum quod habuit in marisco de Cunigesholm [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Osbertus filius Ricardi de Tathewell salutem Noveritis me assensu Lorette sponse mee dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam et puram et perpetuam elemosinam totum pratum meum quod habui in marisco de Cuningesholm scilicet totam daylam prati sine aliquo retinemento cum pertinentiis que vocatur Ierlesdayle iacentem inter pasturam predicti conventus et pratum quod fuit Henrici filii Roberti in eodem marisco que scilicet dayla extendit a capitali cursu aque de Ludena usque ad Houedeile versus orientem habendum et tenendum quiete pacifice et integre inperpetuum et libere ab omni terrena exactione et seculari servitio Hoc autem totum pratum prenominatum de Ierlesdayle cum suis omnibus pertinentibus ego predictus Osbertus et heredes mei predicto conventui warantizabimus et adquietabimus et defendemus contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum fide mea interposita Quod ut etiam obtineat firmitatem perpetuam huic presente carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter