utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620637

Charter 05620637
Charter Number: 05620637
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1202 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idonea mater predicti Osberti quieteclamat nobis totam partem suam prati quam habuit in marisco de Cunigesholm [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Idonea mater Osberti filii Ricardi de Tathewell salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et Ricardi quondam sponsi mei et omnium antecessorum meorum et heredum in libera viduitate mea concessisse et quietum clamasse et presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al totam partem meam prati quam habui in marisco de Cunigesholm nomine dotis scilicet in prato quod vocatur Ierlesdayla et quod pratum Osbertus filius meus eidem conventui dedit in elemosinam et carta sua confirmavit tenendum et habendum bene et in pace libere et quiete in puram elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et melius potest possideri a viris religiosis Et ego Idonea prefata warantizabo prenominatum pratum cum pertinentiis predicto conventui erga omnes homines quamdiu in habitu seculari vixero Et in huius rei securitatem presentem cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter