utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620638

Charter
Charter Number: 05620638
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Petri de Lekeburn confirmat nobis j daylam prati in territorio de Cunigesholm [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Petri de Lekeburne advocatus Gilberti filii Thome de Cuningesholm salutem Noverit universitas vestra quod ego tam pro me quam pro heredibus et successoribus meis concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam unam daylam prati iacentem in territorio de Cunigesholm que vocatur Nunnet que tendit in longum ab Umbainbrig usque in Houdic et in latum de Mannecroftdyc usque ad Ierlesdayle cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis quam quidem daylam prati cum suis pertinentiis dominus Thomas de Cunigesholm pater predicti Gilberti prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam dedit salva sibi tamen via quatuor perticarum latitudinis in loco competenti et consueto et non alibi scilicet ab Umbaynbrig usque ad north capud de Houedyc In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter