utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620639

Charter
Charter Number: 05620639
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus confirmat nobis conventionem dudum factam inter Haraldum de Cunigesholm et inter nos videlicet quod nos communicabimus cum nostris averiis in toto proprio feodo predicti Haraldi [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Petri de Lekeburn salutem Noveritis quod ego tam pro me quam pro heredibus meis et successoribus meis concessi et hac presenti carta mea confirmavi in liberam puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al conventionem perpetuam dudum factam inter Haraldum filium Roberti de Cunigesholm et predictum conventum de Al videlicet quod predictus conventus communicabit cum suis averiis in toto proprio feodo predicti Haraldi et heredum et successorum suorum et in toto feodo Berengarii le Faucun versus aquilonalem et orientalem partem in territorio de Cunigesholm sicut predictus Haraldus et heredes et successores sui communicabunt in quodam prato quod vocatur Ierlesdayle quod est pratum predicti conventus ab illo die quo vestiture utrobique dempte fuerint Et ex quo heredes predicti Haraldi vel successores sui posuerint sua prata in defensionem super erit in defensione predicte Ierlesdayla ad usum predicti conventus ad quidcumque inde facere voluerint In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter