utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05620641

Charter
Charter Number: 05620641
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1220 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus rector ecclesie de Cuningesholm dat nobis licentiam ut fossato circumcludamus pratum nostrum in territorio de Cu [O]mnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Willelmi de Elkintona rector ecclesie sancti Petri de Cunigesholm salutem in domino Noveritis me pro me et successoribus meis inperpetuum concessisse et licentiam dedisse conventui de Al ut fossato circumcludant pratum suum in territorio de Cunigesholm quod vocatur Sumerhet et in eo habeant parcum ad inparcanda averia sua et faciant sibi in eodem prato logium in quo pastores sui refugium habeant et predictum pratum in defensionem ponant a die annuntiationis beate Marie usque ad diem beati Martini qui est in idus Novembris ita quidem quod nec ego nec successores mei infra terminos prescriptos aliquam communam habere poterimus in predicto prato Istud vero predictum fossatum cum pertinentiis suis et parcum prenominatum cum logio et defensione facienda infra terminos prenominatos ego dictus Alanus tactis sacrosanctis pro me et successoribus meis predicto conventui me warantizaturum affidavi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter